Confessio Augustana        






 

Folkekirkens autoriserede latinske tekst...

 

 

Melanchthons Førsteudgave...

 

 

 



Confessio Fidei

 

exhibita

 

Invictissimo Imperatori

Carolo V

 

in Comitiis Augustæ

 

Anno MDXXX.

 

________

 

Ps. 119, 46: Loquebar de

testimoniis tuis in conspectu

regum et non confundebar.





  
Præfatio ad Cæsarem Carolum V.


Invictissime imperator, Cæsar Auguste,
domine clementissime.

Quum vestra cæsarea majestas indixerit conventum imperii Augustæ, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atrocissimum, hereditarium atque veterem christiani nominis ac religionis hostem, quomodo illius scilicet furori et conatibus durabili et perpetuo belli apparatu resisti possit, deinde et de dissensionibus in causa nostræ sanctæ religionis et christianæ fidei, et ut in hac causa religionis partium opiniones ac sententiæ inter sese in caritate, lenitate et mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur, ut illis, quæ utrinque in scripturis secus tractata aut intellecta sunt, sepositis et correctis, res illæ ad unam simplicem veritatem et Christianam concordiam componantur et reducantur, ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur et servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, ita in una etiam ecclesia christiana in unitate et concordia vivere possimus; quumque nos infra scripti elector et principes cum aliis, qui nobis conjuncti sunt, perinde ut alii electores et principes et status, ad præfata comitia evocati simus, ut cæsareo mandato obedienter obsequeremur, mature venimus Augustam, et, quod citra jactantiam dictum volumus, inter primos adfuimus.

 

    Quum igitur vestra cæsarea majestas electoribus, principibus et aliis statibus imperii etiam hic Augustæ sub ipsa initia horum comitiorum inter cetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore cæsarei edicti suam opinionem et senteniam in germanica et latina lingua proponere debeant atque offerre; et habita deliberatione, proxima feria quarta, rursum responsum est, vestræ cæsareæ majestati nos proxima feria sexta articulos nostræ confessionis pro nostra parte oblaturos esse, ideo, ut vestræ majestatis voluntati obsequamur, offerimus in hac religionis caussa nostrorum concionatorum et nostram confessionem, cujusmodi doctrinam ex scripturis sanctis et puro verbo dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.

 

    Quod si ceteri electores, principes, status imperii similibus scriptis, latinis scilicet et germanicis, juxta prædictam cæsaream propositionem suas opiniones in hac causa relgionis produxerint, hic nos coram vestra cæsarea majestate, tanquam domino nostro clementissimo, paratos offerimus, nos cum præfatis principibus et amicis nostris de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut, quantum honeste fieri potest, conveniamus, et, re inter nos, partes, citra odiosam contentionem, pacifice agitata, deo dante, dissensio dirimatur et ad unam veram concordem religionem reducatur, sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christum confiteri debemus, juxta tenorem edicti vestræ cæsareæ majestatis, et omnia ad veritatem dei perducantur, id quod ardentissimis votis a deo petimus.

 

    Si autem, quod ad ceteros electores, principes et status, ut partem alteram, attinet, hæc tractatio caussæ relgionis eo modo, quo vestra cæsarea majestas agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cum tali mutua præsentatione scriptorum ac sedata collatione, inter nos non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit: nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod ad christianam concordiam quæ cum deo et bona conscientia fieri possit, conciliandum conducere queat, ullo modo detrectare; quemadmodum et vestra cæsarea majestas, deinde et ceteri electores et status imperii et omnes, quicunque sincero relgionis amore ac studio tenentur, quicunque hanc caussam æquo animo audituri sunt, ex hac nostra et nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et intelligere dignabuntur.

 

    Quum etiam vestra cæsarea majestas electoribus, principibus et reliquis statibus imperii non una vice, sed sæpe clementer significaverit et in comitiis Spirensibus, quæ anno domini &c. XXVI. habita sunt, ex data et præscripta forma vestræ cæsareæ instructionis et commissionis recitari et publice prælegi fecerit, vestram majestatem in hoc negotio relgionis ex caussis certis, quæ vestræ majestatis nomine allegatæ sunt, non velle quicquam determinare, nec concludere posse, sed apud pontificem Romanum pro officio vestram cæsaream majestatem diligenter daturam operam de congregando concilio generali; quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico proximo conventu, qui Spiræ congregatus fuit, ubi vestra cæsarea majestas per dominum Ferdinandum, Bohemiæ et Ungariæ regem, amicum et dominum clementem nostrum, deinde per oratorem et commissarios cæsareos, hæc inter cetera proponi fecit, quod vestra cæsarea majestas intellexisset et expendisset locum tenentis vestra cæsarea majestas in imperio et præsidentis et consiliariorum in regimine et legatorum ab aliis statibus, qui Ratisbonæ convenerant,

 

deliberationem de concilio congregando, et quod judicaret etiam vestra cæsarea majestas, utile esse, ut congregaretur concilium, et quia caussæ, quæ tum tractabantur inter vestram cæsaream majestatem et Romanum pontificem, vicinæ essent concordiæ et christianæ reconciliationi, non dubitaret vestra cæsarea majestas, quin Romanus pontifex adduci posset ad habendum generale concilium: ideo significabat se vestra cæsarea majestas  operam daturam, ut præfatus pontifex maximus una cum vestra cæsarea majestate tale generale concilium, primo quoque tempore emissis litteris publicandum, congregare consentiret.

 

    In eventum ergo talem, quod in caussa religionis dissensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositæ, tunc coram vestra cæsarea majestate hic in omni obedientia nos offerimus ex superabundanti comparituros et caussam dicturos in tali generali, libero et christiano concilio, de quo congregando in omnibus comitiis imperialibus, quæ quidem annis imperii vestræ cæsareæ majestatis habita sunt, per electores, principes et reliquos status imperii semper concorditer actum et congruentibus suffragiis conclusum est; ad cujus etiam generalis concilii conventum, simul et ad vestram cæsaream majestatem in hac longe maxima et gravissima caussa jam ante etiam debito modo et in forma juris provocavimus et appellavimus. Cui appellationi ad vestram cæsaream majestatem simul et concilium adhuc adhæremus, neque eam per hunc vel alium tractatum, nisi caussa inter nos et partes juxta tenorem cæsareæ proximæ citationis amice in caritate composita, sedata et ad christianam concordiam reducta fuerit, deserere intendimus aut possumus, de quo hic etiam solemniter et publice protestamur.

 

                                                                    





Pars I.

 

Articuli fidei præcipui


                                                                      
Art. I. De Deo

Ecclesiæ magno consensu apud nos docent, decretum Nicænæ synodi de unitate essentiæ divinæ et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse; videlicet, quod sit una essentia divina, quæ et appellatur et est Deus, æternus, incorporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate; Creator et Conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium; et tamen tres sint personæ ejusdem essentiæ et potentiæ, et coæternæ, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Et nomine personæ utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa scriptores ecclesiastici, ut significet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.

 

    Damnant omnes hæreses, contra hunc articulum exortas, ut Manichæos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes. Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum tantum unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu Sancto astute et impie rhetoricantur, quæ non sint personæ distinctæ, set quod Verbum significet verbum vocale et Spiritus motum in rebus creatum.

 

  

Art. II. De peccato originis

Item docent, quod post lapsum Adæ omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia; quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque æternam mortem his, qui non renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum.

 

    Damnant Pelagianos et alios, qui vitium originis negant esse peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi, disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo justificari posse.

 

  

Art. III. De Filio Dei

Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, adsumserit humanam naturam in utero beatæ Mariæ virginis, ut sint duæ naturæ, divina et humana, in unitate personæ inseparabiliter conjunctæ, unus Christus, vere Deus et vere homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus, ut reconciliaret nobis Patrem, et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis. Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die, deinde ascendit ad cælos, ut sedeat at dexteram Patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis, sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu Santo, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat adversus diabolum et vim peccati. Idem Christus palam est rediturus, ut judicet vivos et mortuos etc. juxta Symbolum Apostolorum.


  
Art. IV. De justificatione

Item docent, quod homines non possint justificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis justificentur propter Christum per fidem, quum credunt, se in gratiam recipi et peccata remitti propter Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit. Hanc fidem imputat Deus pro justitia coram ipso, Rom. 3 et 4.


  
Art. V. De ministerio ecclesiastico

Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per verbum et sacramenta, tamquam per instrumenta, donatur Spiritus Sanctus, qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in iis, qui audiunt evangelium; scilicet quod Deus non propter nostra merita, sed propter Christum justificet hos, qui credunt se propter Christum in gratiam recipi.

 

    Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum Sanctum contingere sine verbo externo hominibus per ipsorum præparationes et opera.


  
Art. VI. De fidei fructibus seu bonis operibus

Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera, mandata a Deo, facere propter voluntatem Dei, non ut confidamus per ea opera justificationem coram Deo mereri. Nam remissio peccatorum et justificatio fide adprehenditur, sicut testatur et vox Christ: Quum feceritis hæc omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres scriptores ecclesiastici. Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui credit in Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis accipiens remissionem peccatorum.


  
Art. VII. De ecclesia

Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit. Est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium recte docetur et recte administrantur sacramenta.

 

    Et ad veram unitatem ecclesiæ satis est, consentire de doctrina evangelii et administratione sacramentorum. Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas. Sicut inquit Paulus: Una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium etc.


  
Art. VIII.De vi sacrorum per malos administratorum

Quanquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere credentium, tamen, quum in hac vita multi hypocritæ et mali admixti sint, licet uti sacramentis, quæ per malos administrantur, juxta vocem Christi: Sedent scribæ et Pharisæi in cathedra Mosi etc. Et sacramenta et verbum propter ordinationem et mandatum Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.

 

    Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio malorum in ecclesia, et sentiebant ministerium malorum inutile et inefficax esse.

 

  

Art. IX. De baptismo

De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem, quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei.

 

    Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum ac affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.

 

  

Art. X. De coena Domini

De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus in coena Domini; et improbant secus docentes.


  
Art. XI. De confessione

De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis retinenda sit, quanquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum enumeratio. Est enim impossibilis juxa Psalmum: Delicta quis intelligit?


  
Art. XII. De poenitentia

De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, cum convertuntur; et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitentiam absolutionem impartiri debeat. Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus. Altera est contritio seu terrores incussi conscientiæ agnito peccato. Altera est fides, quæ concipitur ex evangelio seu absolutione, et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat. Deinde sequi debent bona opera, quæ sunt fructus poenitentiæ.

 

    Damnant Anabaptistas, qui negant semel justificatos posse amittere Spiritum Sanctum; item, qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint.

 

    Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam.

 

    Rejiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, set jubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras.

 

  

Art. XIII. De usu sacramentorum

De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint, non modo ut sint notæ professionis inter homines, sed magis ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur, proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat, quæ credat promissionibus, quæ per sacramenta exhibentur et ostenduntur.

 

    Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere operato justificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quæ credat remitti peccata.


  
Art. XIV. De ordine ecclesiastico

De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in ecclesia publice docere aut sacramenta administrare, nisi rite vocatus.

 

  

Art. XV. De ritibus ecclesiasticis seu traditionibus humanis

De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad tanquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certæ feriæ, festa et similia.

 

    De talibus rebus tamen admonentur homines, ne conscientiæ onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit.

 

    Admonentur etiam, quod traditiones humanæ insitutæ ad placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis, adversentur evangelio et doctrinæ fidei; quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutæ ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis, inutiles sint et contra evangelium.

 

  

Art. XVI. De rebus civilibus

De rebus civilibus docent, quod legitimæ ordinationes civiles sint bona opera dei; quod christianis liceat gerere magistratus, exercere judicia, judicare res ex imperatoriis et aliis praæentibus legibus, supplicia jure constituere, jure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium, jusjurandum postulantibus magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.

 

    Damnant Anabaptistas, qui interdicunt hæc civilia officia christianis: damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant in timore dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia evangelium tradit justitiam æternam cordis; interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime postulat conservare tamquam ordinationes dei et in talibus ordinationibus exercere caritatem. Itaque necessario debent christiani oboedire magistratibus suis et legibus, nisi cum jubent peccare; tunc enim magis debent obedire deo quam hominibus. Actor. 5.


  
Art XVII. De christi reditu ad judicium

Item docent, quod Christus adparebit in consummatione mundi ad judicandum, et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam æternam et perpetua gaudia, impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur.

 

    Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse. Damnant et alios, qui nunc spargunt judaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique orppressis impiis.


  
Art XVIII. De libero arbitrio

De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem justitiam et deligendas res rationi subjectas. Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendæ justitiæ Dei seu justitiæ spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei; sed hæc fit in cordibus, quum per verbum Spiritus Sanctus concipitur. Hæc totidem verbis dicit Augustinus lib.III. Hypognosticon:Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quæ ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum in operibus vitæ præsentis, tam bonis quam etiam malis. Bonis dico, quæ de bono naturæ oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutrire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quicquid bonum ad præsentem pertinet vitam. Quæ omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt et esse coeperunt. Malis vero dico, ut est, velle idolum colere, velle homicidium etc.

 

    Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto, solis naturæ viribus possimus Deum super omnia diligere, item præcepta Dei facere quoad substantiam actuum. Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit (potest enim continere manus a furto, a cæde), tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam etc.


  
Art XIX. De caussa peccati

De caussa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen caussa peccati est voluntas malorum, videlicet diaboli et impiorum, quæ, non adjuvante Deo, avertit se a Deo, sicut Christus ait Joann.8: Quum loquitur mendacium, ex se ipso loquitur.

 

  

Art. XX. De bonis operibus - uberior exposito

Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant. Nam scripta eorum, quæ exstant de decem præceptis, et alia simili argumento testantur, quod utiliter docuerint de omnibus vitæ generibus et officiis, quæ genera vitæ, quæ opera in qualibet vocatione Deo placeant. De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa jejunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum, rosaria, monachatum et similia.

 

    Hæc adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde prædicant hæc inutilia opera ut olim. Præterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium. Docent nos non tantum operibus justificari, sed conjungunt fidem et opera, et dicunt nos fide et operibus justificari. Quæ doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis quam vetus ipsorum doctrina.

 

    Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia præcipuam esse, tam diu jacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei justitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum versatam esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias:

 

    Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et justificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter Christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater. Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quærit sine Christo humanis viribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit: Ego sum via, veritas et vita.

 

    Hæc doctrina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus etc. Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota hæc caussa habet testimonia patrum. Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et justitiam fidei contra merita operum. Et similia docet Ambrosius De Vocatione Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiæ Dei humanorum operum prærogativa succumberet, si justificatio, quæ fit per gratiam, meritis præcedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis.

 

    Quanquam autem hæc doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piæ ac pavidæ conscientiæ plurimum eam consolationis adfere, quia conscientiæ non possunt reddi tranquillæ per ulla opera, sed tantum fide, quum certo statuunt, quod propter Christum habeant placatum Deum, quemadmodum Paulus docet Rom. 5: Justificati per fidem, pacem habemus apud Deum. Tota hæc doctrina ad illud certamen perterrefactæ conscientiæ referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest. Quare male judicant de ea re homines imperiti et profani, qui christianam justitiam nihil esse somniant, nisi civilem et philosophicam justitiam.

 

    Olim vexabantur conscientiæ doctrina operum, non audiebant ex evangelio consolationem. Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam. Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis. Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent, fide in Christum adprehendi gratiam et remissionem peccatorum et justificationem.

 

    Admonentur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiæ notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quæ credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiæ, videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per Christum habeamus gratiam, justitiam et remissionem peccatorum.

 

    Jam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit se ei curæ esse, invocat eum, denique non est sine Deo, sicut gentes. Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere: remissionem peccatorum. Ideo Deum tamquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo exspectant. Augustinus etiam de fidei nomine hoc modo admonet lectorem et docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notitia, qualis est in impiis, sed pro fiducia, quæ consolatur et erigit perterrefactas mentes.

 

    Præterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. Tantum fide adprehenditur remissio peccatorum ac gratia. Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, jam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint. Sic enim ait Ambrosius: Fides bonæ voluntatis et justæ actionis genitrix est. Nam humanæ vires sine Spiritu Sancto plenæ sunt impiis affectibus et sunt imbecilliores, quam ut bona opera possint efficere coram Deo. Ad hæc sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera; quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non potuerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus. Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat.

 

    Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit, quomodo bona opera facere possimus. Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi præcepti opera facere. Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat crucem, sed quærit humana præsidia, confidit humanis præsidiis. Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum abest fides et fiducia erga Deum. Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Joan. 15. Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.

 

  

Art. XXI. De cultu sanctorum

De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera juxta vocationem, ut Cæsar imitari potest exemplum Davidis in bello genrendo ad depellendos Turcas a patria. Nam uterque rex est. Sed Scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem. Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in omnibus afflictionibus. I Joh. 2: Si quis peccat, habemus advocatum apud Deum etc.

 

    Hæc fere summa est doctrinæ apud nos, in qua cerni potest nihil inesse, quod discrepet a Scripturis, vel ab ecclesia catholica, vel ab ecclesia Romana, quatenus ex scriptoribus nota est. Quod quum ita sit, inclementer judicant isti, qui nostros pro hæreticis haberi postulant. Sed dissensio est de quibusdam abusibus, qui sine certa auctoritate in ecclesias irrepserunt, in quibus etiam, si qua esset dissimilitudo, tamen decebat hæc lenitas episcopos, ut propter confessionem, quam modo recensuimus, tolerarent nostros, quia ne canones quidem tam duri sunt, ut eosdem ritus ubique esse postulent, neque similes unquam omnium ecclesiarum ritus fuerunt. Quamquam apud nos magna ex parte veteres ritus diligenter servantur. Falsa enim calumnia est, quod omnes ceremoniæ, omnia vetera instituta in ecclesiis nostris aboleantur. Verum publica querela fuit abusus quosdam in vulgaribus ritibus hærere. Hi, quia non potereant bona conscientia probari, aliqua ex parte correcti sunt.







Pars II

  

Articuli, in quibus recensentur abusus mutati.

                                                                    

Prooemium

Quum ecclesiæ apud nos de nullo articulo fidei dissentiant ab ecclesia catholica, tantum paucos quosdam abusus omittant, qui novi sunt et contra voluntatem canonum vitio temporum recepti, rogamus, ut Cæsarea Majestas clementer audiat, et quid sit mutatum, et quæ fuerint caussæ, quo minus coactus sit populus illos abusus contra conscientiam observare. Nec habeat fidem Cæsarea Majestas istis, qui, ut inflamment odia hominum adversus nostros, miras calumnias spargunt in populum. Hoc modo irritatis animis bonorum virorum initio præbuerunt occasionem huic dissidio, et eadem arte conantur nunc augere discordias. Nam Cæsarea Majestas haud dubie comperiet tolerabiliorem esse formam et doctrinæ et ceremoniarum apud nos, quam qualem homines iniqui et malevoli decribunt. Porro veritas ex vulgi rumoribus aut maledictis inimicorum colligi non potest. Facile autem hoc judicari potest, nihil magis prodesse ad dignitatem ceremoniarum conservandam et alendam reverentiam ac pietatem in populo, quam si ceremoniæ rite fiant in ecclesiis.

 

  

Art. XXII. De utraque specie

Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Matth. 26: Bibite ex hoc omnes. Ubi manifeste præcepit Christus de poculo, ut omnes bibant. Et ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinth. exemplum ricitat, in quo apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse.

 

    Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit adprobatus. Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse. Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiæ ministrant et sanguinem Christi populis dividunt. Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2. De Consecrat., cap. Comperimus.

 

    Tantum consvetudo non ita vetus aliud habet. Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate, cum sequentibus. Hæc vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam contra veteres canones et exemplum ecclesiæ recepta est. Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiæ.

 

    Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quæ hactenus fieri solita est.


    
Art. XXIII. De conjugio sacerdotum

Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non continebant. Quam ob caussam et Pius papa dixisse fertur, fuisse aliquas caussas, cur ademptum sit sacerdotibus conjugium, sed multo majores esse caussas, cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina.

 

    Quum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent, duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium. Primum, quia Paulus dicit: unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem, item: melius est nubere, quam uri. Secundo, Christus inquit: non omnes capiunt verbum hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia deus creavit hominem ad procreationem, Genes. 1. Nec est humanæ potestatis, sine singulari dono et opere dei creationem mutare. Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere matrimonium. Nam mandatum dei et ordinationem dei nulla lex humana, nullum votum tollere potest. Ex his caussis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.

 

    Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos. Nam et Paulus ait, episcopum eligendum esse, qui sit maritus. Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis de ea re, pæne ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit. Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum conjugia prohiberentur, sed etiam præsentia, contra omnia jura divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur.

 

    Et quum senescente mundo paullatim natura humana fiat imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam. Porro deus instituit conjugium, ut esset remedium humanæ infirmitatis. Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum est, ut fiat et in hoc negotio. Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius prohibeatur conjugium.

 

    Quum autem exstet mandatum dei, quum mos ecclesiæ notus sit, quum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est nulla in re majorem exerceri sævitiam quam adversus conjugium sacerdotum. Deus præcipit honore afficere conjugium; leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud ethnicos, maximis honoribus ornaverunt. At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes, contra canonum voluntatem, nullam aliam ob caussam nisi propter conjugium. Paulus vocat doctrinam dæmoniorum, quæ prohibet conjugium, 1 Tim. 4. Id facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis prohibitio conjugii defenditur.     

 

    Sicut autem nulla lex humana potest mandatum dei tollere, ita nec votum potest tollere mandatum dei. Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quæ non servant promissam castitatem. Verba ejus sunt hæc, lib. 1, epist. 11: Si autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est, ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant. Et æquitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante justam ætatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.

 

  

Art. XXIV. De missa

Falso accusantur ecclesiæ nostræ, quod missam aboleant. retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur. Servantur et usitate ceremoniæ fere omnes, præterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicæ, quæ additæ sunt ad docendum populum. Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos. Et non modo Paulus præcipit uti lingua intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano jure. Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei; id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum. Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati. Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant deo credere et omnia bona a deo exspectare et petere. Hic cultus delectat deum, talis usus sacramenti alit peitatem erga deum. Itaque non videntur apud adversarios missæ majore religione fieri quam apud nos.

 

    Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missæ turpiter profanarentur, collatæ ad quæstum. Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur missæ tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent. Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant eucharistiam, quum ait: qui ederit panem hunc, aut biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. Itaque cum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatæ missæ, cum fere nullæ privatæ missæ nisi quæstus causa fierent. Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum. Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam serpere. Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiæ, quum hic tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent. Magnæ dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt. Fortasse dat poenas orbis tam diuturnæ profanationis missarum, quam in ecclesiis tot sæculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant. Nam in Decalogo scriptum est: qui dei nomine abutitur, non erit impunitus. Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quæstum collata fuisse ut missa.

 

    Accessit opinio, quæ auxit privatas missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, moratalibus et venialibus. Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato. Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus tantumdem valeat, quantum singulæ pro singulis. hæc disputatio peperit istam infinitam multitudinem missarum.

 

    De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a scripturis sanctis et lædant gloriam passionis Christi. Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, ut ad Hebræos scriptum est: sanctificati sumus per oblationem Jesu Christi semel. Item: una oblatione comsummavit in perpetuum sanctificatos. Item scriptura docet nos coram deo justificari per fidem in Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum. Jam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit justificatio ex opere missarum, non ex fide, quod scriptura non patitur.

 

    Sed Christus jubet facere in sui memoriam; quare missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento, recordetur, quæ beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam. Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire, quod vere exhibeantur nobis. Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Judæi et impii recordari possunt. Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam.

 

    Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum his, qui petunt. Neque hic mos in ecclesia novus est. nam veteres ante Gregorium non faciunt mentionem privatæ missæ; de communi missa plurimum loquuntur. Chrysostomus ait: sacerdotum quotidie stare ad altare et alios ad communionem accersere, alios arcere. Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus domini. Sic enim sonant verba canonis Nicæni: accipiant diaconi secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem. Et Paulus de communione jubet, ut alii alios exspectent, ut fiat communis participatio.

 

    Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiæ, ex scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime quum publicæ ceremoniæ magna ex parte similies usitatis serventur. Tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset. Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie missa, ut testatur historia Triparita, lib. 9, c. 38: rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria scripturæ leguntur easque doctores interpretantur, et omnia fiunt præter solemnem oblationis morem.

 

  

Art. XXV. De confessione

Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet porrigi corpus domini nisi antea exploratis et absolutis. Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante hæc tempora magnum erat silentium. Docetur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox dei et mandato dei pronuntietur. Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem afferat perterrefactis conscientiis et quod requirat deus fidem, ut illi absolutioni tamquam voci de coelo sonanti credamus, et quod illa fides in Christum vere consequatur et accipiat remissionem peccatorum. Antea immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et meriti Christi ac justitiæ fidei nulla fiebat mentio; quare in hac parte minime sunt culpandæ ecclesiæ nostræ. Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit.

 

     Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit necessaria, nec sint onerandæ conscientiæ cura enumerandi omnia delicat, qui impossibile est omnia delicta recitare, ut testatur Psalmus: delicta quis intelligit? Item Jeremias: pravum est cor hominis et inscrutabile. Quod si nulla peccata, nisi recitata remitterentur, nunquam acquiescere conscientiæ possent, quia plurima peccata neque vident, neque meminisse possunt. Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse necessariam. Nam in decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed oboedire te volo prophetæ dicenti: revela ante deum viam tuam. ergo tua confitere peccata apud deum, verum judicem, cum oratione. Delicata tua pronuncia non lingua, sed conscientiæ tuæ memoria etc. Et glossa de poenitentia, dist. 5, cap. consideret, fatetur humani juris esse confessionem. Verum confessio cum propter maximum absolutionis beneficium tum propter alias conscientiarum utilitates apud nos retinetur.

 

  

Art. XXVI. De discrimine ciborum
- similibusque traditionibus humanis

Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes traditiones humanæ sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro peccatis. Et quod sic senserit mundus, adparet ex eo, quia quotidie instituebantur novæ ceremoniæ, novi ordines, novæ feriæ, nova jejunia, et doctores in templis exigebant hæc opera tamquam necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant conscientias, si quid omitterent. Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia secuta sunt.

 

    Primo obscurata est doctrina de gratia et justitia fidei, quæ est præcipua pars evangelii, et quam maxime oportet exstare et eminere in ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur et fides, quæ credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera collocetur. Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et traditiones humanas removet, ut ostendat justiaiam christianam aliud quiddam esse quam hujusmodi opera, videlicet fidem, quæ credit peccata gratis remitti propter Christum. At hæc doctrina Pauli pæne tota oppressa est per traditiones, quæ pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes cultus oporteat mereri gratiam et justitiam. In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum hæc opera satisfactoria proponebantur; in his videbatur poenitentia tota consistere.

 

    Secundo hæ traditiones obscuraverunt præcepta dei, quia traditiones longe præferebantur præceptis dei. Christianismus totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum, jejuniorum, vestitus. Hæ observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod essent vita spiritualis et vita perfects. Interim mandata dei juxta vocationem nullam laudem habebant, quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod princeps regebat rempublicam: hæc putabantur esse opera mundana et imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus. Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quæ dolebant se teneri imperfecto vitæ genere, in conjugio, in magistratibus aut aliis functionibus civilibus, mirabantur monachos et similes, et falso putabant illorum observationes deo gratiores esse.

 

    Tertio traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus. Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam sibi mortem conscivisse, quia senserant se non posse satisfacere traditionibus, et interim consolationem nullam de justitia fidei et de gratia audierant. Videmus summistas et theologos colligere traditiones et quærere "epieikeias", ut levent conscientias; non satis tamen expediunt, sed interdum magis injiciunt laqueos conscientiis.

 

    Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatæ scholæ et conciones, ut non vacaverit attingere scripturam et quærere utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis tentationibus. Itaque Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore genere doctrinæ. Et Augustinus onerare conscientias hujusmodi observationibus, et prudenter admonet Januarium, ut sciat eas indifferentere observandas esse; sic enim loquitur.

 

    Quare nostri non debent videri hanc caussam temere attigisse aut odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur. Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex traditionibus male intellectis, admonere ecclesias. Nam evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et justitia fidei, quæ tamen intelligi non potest, si putent homines se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas.

 

    Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri aut justificari. quare non est sentiendum, quod hujusmodi observationes sint necessarius cultus. Addunt testimonia ex scriptura. Christus Matth. 15. excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quæ tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: frustra colunt me mandatis hominum. Igitur non exigit cultum inutilem. et paulo post addit: omne, quod intrat in os, non inquinat hominem. Item Rom. 14: regnum dei non est esca aut potus. Col. 2: nemo judicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo. Item: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: ne attingas, ne gustes, ne contrectes? Act. 15.ait Petrus: quare tentatis deum, imponentes jugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis, sive aliis. Et 1 Tim. 4. vocat prohibitionem ciborum doctrinam dæmoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere christianismus sine tali cultu.

 

    Hic objiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Jovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum. Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tolerare afflictiones. Hæc est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo. Insuper docent, quod quilibet christianus debeat se corporali disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis. Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, sicut Christus præcipit: Cavete, ne corpora vestra graventur crapula. Item: Hoc genus dæmoniorum non ejicitur nisi jejunio et oratione. Et Paulus ait: Castigo corpus meum et redigo in servitutem. Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium juxta vocationem suam. Itaque non damnantur ipsa jejunia, sed traditiones, quæ certos dies, certos cibos præscribunt cum periculo conscientiæ, tamquam istiusmodi opera sint necessarius cultus.

 

    Servantur tamen apud nos pleræque traditiones, quæ conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in missa et præcipuæ feriæ. Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non justificet coram deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo. Hæc libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus. Nam in oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romæ, et quum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse. Et Irenæus inquit: dissonantia jejunii fidei consonantiam non solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius papa significat, talem dissimiltudinem non lædere unitatem ecclesiæ. Et in historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla dissimilum rituum et recitantur hæc verba: mens apostolorum fuit non de diebus festis sancire, sed prædicare bonam conversationem et pietatem.

 

  

Art. XXVII. De votis monachorum

Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum. Quam multa contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant. Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere disciplina restitueretur. Additæ sunt paullatim supra vota aliæ multæ observationes. Et hæc vincula multis ante justam ætatem contra canones injecta sunt. Multi inciderunt errore in hoc vitæ genus, quibus, etiamsi non dessent anni, tamen judicium de suis viribus defuit. Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio canonum liberari possent. Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam monachorum, quum sexui imbecilliori magis parcendum esset. Hic rigor displicuit multis bonis viris ante hæc tempora, qui videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter victum. Videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu; quæ scandala pareret; quos laqueos conscientiis injiceret. Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni. Ad hæc mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt. Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitæ genere mereri remissionem peccatorum et justificationem coram deo. Immo addebant vitam monasticam non tantum justitiam mereri coram deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo præcepta, sed etiam consilia evangelica.

 

    Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis dei sine factitiis religionibus suæ vocationi serviunt. Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum.

 

    Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholæ sacrarum disciplinarum, quæ sunt utiles ecclesiæ, et sumebantur inde pastores et episcopi. Nnunc alia res est: nihil opus est recitare nota. Olim ad discendum conveniebant; nunc fingunt institutum esse vitæ genus ad promerendam gratiam et justitiam, immo prædicant, esse statum perfectionis, et longe præferunt omnibus aliis vitæ generibus, a deo ordinatis. Hæc ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum.

 

    Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum dei tollere. Est autem hoc mandatum dei: propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam. Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio dei cogit hos ad conjugium, qui sine singulari dei opere non sunt excepti, juxta illud: non est bonum homini esse solum. Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi dei.

 

    Quid potest contra hæc opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum dei. Canones docent in omni voto jus superioris excipi; quare multo minus hæc vota conta mandata dei valent.

 

    Quod si obligatio votorum nullas haberet caussas, cur mutari possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quæ simpliciter est juris divini, rescindere. Sed prudenter judicaverunt Romani pontifices æquitatem in hac obligatione adhibendam esse; ideo sæpe de votis dispensasse leguntur. Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et exstant exempla nostri temporis.

 

    Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum? At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum. Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellæ et adolescentes, priusquam judicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur. Quare non est æcum tam rigide de obligatione disputare, quum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto, admittitur.

 

Plerique canones rescindunt vota, ante annum 15. contracta, quia ante illam ætatem non videtur tantum esse judicii, ut de perpetua vita constitui possit. Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos aliquot; vetat enim ante annum 18. votum fieri. Sed utrum sequemur, maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc ætatem voverunt.

 

    Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod conjugia talium personarum dissolvenda sint. Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quæst., 1. cap., nuptiarum; cujus non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt.

 

    Quamquam autem mandatum dei de conjugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus dei, ab hominibus sine madato dei institutus et electus ad promerendam justificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait: frustra colunt me mandatis hominum. Et Paulus ubique docet, justitiam non esse quærendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a deo propter Christum.

 

    Constat autem monachos docuisse, quod factitiæ religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et justificationem. quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare justitiam fidei? Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita. Nam votum impium et factum contra mandata dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.Paulus dicit: evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a graita excidistis. Ergo etiam qui votis justificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt. Nam et hi, qui votis tribuunt justificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet.

 

    Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota et observationes suas justificari et mereri remissionem peccatorum; immo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera. Hæc si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum iam ipsos monachos pudet! Adhæc persuaserunt hominbus factitias religiones esse statum Christianæ perfectionis. An non est hoc justificationem tribuere operibus? Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mando dei, et docere, quod talis cultus justificet homines; quia justitia fidei, quam maxime oportet tradi in ecclesia, obscurature, quum illæ mirificæ religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et coelibatus offunduntur oculis hominum.

 

    Præterea obsurantur præcepta dei et versus cultus dei, quum audjunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio christiana est serio timere deum et rursus concipere magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus deum placatum, petere a deo et certo exspectare auxilium in omnibus rebus gerendis juxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera et servire vocationi. In his rebus est vera perfectio et verus cultus dei; non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida. Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis præconiis vitæ monasticæ. Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione conscientiæ versatur in conjugio. Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientiæ retinet possessiones, negotiatur. Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii in privata vita non verentur ulcisci; audjunt enim consilium esse, non præceptum. Alii omnes magistratus et civilia officia judicant indigna esse christianis. Leguntur exempla hominum, qui deserto conjugio, deserta republicæ adminstraione abdiderunt se in monasteria. Id vocabant fugere ex mundo et quærere vitæ genus, quod deo magis placeret; nec videbant deo serviendum esse in illis mandatis, quæ ipse tradidit, non in mandatis, quæ sunt excogitata ab hominibus. Bonum et perfectu vitæ genus est, quod habet mandatum dei. De his rebus necesse est admonere homines. Et ante hæc tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis.

 

    Tam multæ impiæ opiniones hærent in votis: quod justificent, quod sint perfectio christiana, quod servent consilia et præcepta, quod habeant opera supererogationis. Hæc omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita.

 

  

Art. XXVIII. De potestate ecclesiastica

Magnæ disputationes fuerunt de potestate episcoporum, in quibus nonnulli incommode commiscuerunt potestatem ecclesiasticam et potestatem gladii. Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus exstiterunt, dum pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et imperatoribus ad imere imperium conati sunt. Hæc vitia multo ante reprehenderunt in ecclesia homines pii et eruditi. Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere discrimen ecclesiasticæ potestatis et potestatis gladii, et docuerunt, utramque propter mandatum dei religiose venerandem et honore afficiendam esse tamquam summa dei beneficia in terris.

 

    Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem episcoporum juxta evangelium potestatem esse seu mandatum dei prædicandi evangelii, remittendi et retinendi peccata et administrandi sacramenta. Nam cum hoc mandato Christus mittit apostolos: sicut misit me pater, ita et ego mitto vos. Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt. Marc. 16: Ite: prædicate evangelium omni creaturæ etc.

 

    Hæc potestas tantum exercetur docendo seu prædicando verbum et porrigendo sacramenta vel multis, vel singulis juxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res æternæ, justitia æterna, spiritus sanctus, vita æterna. Hæc non possunt contingere nisi per ministerium verbi et sacramentorum, sicut Paulus dicit: Evangelium est potentia dei ad salutem omni credendi. Itaque quum potestas ecclesiastica concedat res æternas et tantum exerceatur per ministerium verbi, non impedit politicam administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem. Nam politica administratio versatur circa alias res quam evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res corporales adversus manifestas injurias, et coercet homines gladio et corporalibus poenis, ut jusitiam civilem et pacem retineat.

 

    Non igitur commiscendæ sunt potestates ecclesiastica et civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet evangelii docendi et administrandi sacramenta. Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam oboedientiam, non impediat judicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non præscribat leges magistratibus de forma reipublicæ; sicut dicit Christus: Regnum meum non est de hoc mundo. Item: Quis constituit me judicem aut divisorem super vos? Et Paulus ait Philip. 3: Nostra politia in coelis est. 2 Cor. 10: Arma militiæ nostræ non sunt carnalis, sed potentia deo ad destruendas cogitationes etc.

 

    Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et jubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque dei donum et beneficium esse.

 

     Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent episcopi ex mandato evangelii, sed jure humano, donatam a regibus et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. hæc interim alia functio est quam ministerium evangelii.

 

    Quum igitur de jurisdictione episcoporum quæritur, discernit debet imperium ab ecclesiastica jurisdictione. Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de jure divino nulla jurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium verbi et sacramentorum, nisi remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab evangelio dissentientem rejicere et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione ecclesiæ sine vi humana, sed verbo. Hic necessario et de jure divino debent eis ecclesiæ præstare oboedientiam, juxta illud: Qui vos audit, me audit. Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc habent ecclesiæ mandatum dei, quod oboedientiam prohibet, Matth. 7: Cavete a pseudoprophetis! Gal. 1: Si angelius de coelo aliud evangelium evangelizaverit, anathema sit! 2 Cor. 13: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate. Item: Data est nobis potestas ad ædificationem, non ad destructionem. Sic et canones præcipiunt, 2, 1. 7, cap. sacerdotes, et cap. oves. Et Augustinus contra Petiliani epistolam inquit: Nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra canonicas dei scripturas aliquid sentiunt.

 

    Si quam habent aliam vel potestatem vel jurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii aut decimarum etc., hanc habent humano jure, ubi cessantibus ordinariis coguntur principes vel inviti suis subditis jus dicere, ut pax retineatur.

 

    Præter hæc disputatur, utrum episcopi seu pastores habeant jus instituendi ceremonias in ecclesia et leges de cibis, feriis, gradibus ministrorum seu ordinibus etec., condendi. Hoc jus, qui tribuunt episcopis, allegant testimonium: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Quum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Allegant etiam exemplum apostolorum, qui prohibuerunt abstinere a sanguine et suffocato. Allegant sabbatum, mutatum in diem dominicum contra Decalogum, ut videtur. Nec ullum exemplum magis jactatur quam mutatio sabbati. Magnam contendunt ecclesiæ potestatem esse, quod dispensaverit de præcepto Decalogi.

 

     Sed de hac quæstione nostri sic docent, quod episcopi non habent potestatem statuendi aliquid contra evangelium, ut supra ostensum est. Docent idem canones 9. distinct. Porro contra scripturam est traditiones condere aut exigere, ut per eam observationem satisfaciamus pro peccatis, aut mereamur gratiam et justitiam. Læditur enim gloria meriti Christi, quum talibus observationibus conamur merei justificationem. Constat autem, propter hanc persuasionem in ecclesia pæne in infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide et justitia fidei, quia subinde plures feriæ factæ sunt, jejunia indicta, ceremoniæ novæ, novi honores sanctorum instituti sunt, quia arbitrabantur se auctores talium rerum his operibus mereri gratiam. Sic olim creverunt canones poenitentiales, quorum adhuc in satisfactionibus vestigia quædam videmus.

 

    Item auctores traditionum faciunt contra mandatum dei, quum collocant peccatum in cibis, in diebus et similibus rebus, et onerant ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud christianos ad pomerendam justificationem cultum esse similem Levitico, cujus ordinationem commiserit deus apostolis et episcopis. Sic enim scribunt quidam, et videntur pontifices aliqua ex parte exemplo legis mosaicæ decepti esse. Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit etiam sine offensione aliorum in feriis laborare manibus, quod sit peccatum mortale omittere horas canonicas, quod certi cibi polluant conscientiam, quod jejunia sint opera placantia deum, quod peccatum in casu reservato non possit remitti, nisi accesserit auctoritas reservantis; quum quidem ipsi canones non de reservatione culpæ, sed de reservatione poenæ ecclesiasticæ loquantur. Unde habent jus episcopi has traditiones imponendi ecclesiis ad illaqueandas conscientias, quum Petrus vetet imponere jugum discipulis, quum Paulus dicat, potestatem ipsis datam esse ad ædificatione, non ad destructionem? Cur igitur augent peccata per has traditiones?

 

    Verum exstant clare testimonia, quæ prohibent condere tales traditiones ad promerendam gratiam, aut tamquam necessarias ad salutem. Paulus Col. 2: Nemo vos judicet in cibo, potu, parte diei festi, novilunio aut sabbatis. Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: non attingas, non gustes, non contrectes? quæ omnia pereunt usu et sunt mandata et doctrinæ hominum, quæ habent speciem sapientiæ. Item ad Titum aperte prohibet traditiones: Non attendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum, aversantium veritatem. Et Christus Matth. 15. inquit de his, qui exigunt traditiones: Sinite illos; cæci sunt et duces cæcorum; et improbas tales cultus: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur.

 

    Si jus habent episcopi, onerandi ecclesias infinitis traditionibus et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas dæmoniorum? Num frustra hæc præmonuit spiritus sanctus?

 

    Relinquitur igitur, quum ordinationes, institutæ tamquam necessariæ aut cum opinione promerendæ gratiæ, pugnent cum evangelio, quod non liceat ullis episcopis tales cultus instituere aut exigere. Necesse est enim in ecclesiis retinerei doctrinam de libertate christiana, quod non sit necessaria servitus legis ad justificationem, sicut in Galatis scriptum est: Nolite iterum jugo servitutus subjici. Necesse est retineri præcipuum evangelii locum, quod gratiam per fidem in Christum gratis consequamur, non propter certas observationes aut propter cultus ab hominibus institutos.

 

    Quid igitur sentiendum est de die dominico et similibus ritibus templorum? Ad hæc respondent, quod liceat episcopis seu pastoribus facere ordinationes, ut res ordine gerantur in ecclesia, non ut per illas mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis, aut obligentur conscientiæ, ut judicent esse necessarios cultus, ac sentiant se peccare, quum sine offensione aliorum violant. Sic Paulus ordinat, ut in congregatione mulieres velent capita, ut ordine audiantur in ecclesia interpretes etc.

 

    Tales ordinationes convenit ecclesias propter caritatem et tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut ordine et sine tumultu omnia fiant in ecclesiis; verum ita, ne conscientiæ onerentur, ut ducant res esse necessarias ad salutem, ac judicent se peccare, quum violant eas sine aliorum offensione; sicut nemo dixerit peccare mulierem, quæ in publicum non velato capite procedit sine offensione hominum.

 

    Talis est observatio diei dominici, paschatis, pentecostes et similium feriarum et rituum. Nam qui judicant ecclesiæ auctoritate pro sabbato insitutam esse diei dominici observationem tamquam necessariam, longe errant. Scriptura abrogavit sabbatum, quæ docet omnes ceremonias mosaicas post revelatum evangelium omitti posse. Et tamen quia opus erat constituere certum diem, ut sciret populus, quando convenire deberet, apparet ecclesiam ei rei destinasse diem dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis placuisse, ut haberent homines exemplum christianæ libertatis, et scirent nec sabbati nec alterius diei observationem neccessariam esse.

 

    Exstant prodigiosæ disputationes de mutatione legis, de ceremoniis novæ legis, de mutatione sabbati, quæ omnes ortæ sunt ex falsa persuasione, quod oporteat in ecclesia cultum esse similem levitico, et quod Christus commiserit apostolis et episcopis excogitare novas ceremonias, quæ sint ad salutem necessariæ. Hi errores serpserunt in ecclesiam, quum justitia fidei non satis clare doceretur. Aliqui disputant diei dominici observationem non quidem juris diviniesse, sed quasi juris divini; præscribunt de feriis, quatenus liceat operari. Hujusmodi disputationes quid sunt aliud nisi laquei conscientiarum? Quamquam enim conentur epiikeizare traditiones, tamen nunquam potest æquitas deprehendi, donec manet opinio necessitatis, quam manere necesse, est, ubi ignorantur justitia fidei et libertas christiana.

 

    Apostoli jusserunt abstinere a sanguine: quis nunc observat? Neque tamen peccant, qui non observant, quia ne ipsi quidem apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed ad tempus prohibuerunt propter scandalum. Est enim perpetua voluntas evangelii consideranda in decreto.

 

    Vix ulli canones servantur accurate et multi quotidie exolescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt traditiones. Nec potest conscientiis consuli, nisi hæc æquitas servetur, ut sciamus eos sine opinione necessitatis servari nec lædi conscientias, etiamsi traditiones exolescant.

 

    Facile autem possent episcopi legitimam oboedientiam retinere, si non urgerent servare traditiones, quæ bona conscientia servare non possunt. Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt, nisi jurent se puram evangelii doctrinam nolle docere. Non petunt ecclesiæ, ut episcopi honoris sui iactura sarciant concordiam; quod tamen decebat bonos pastores facere. Tantum petunt, ut injusta onera remittant, quæ nova sunt et præter consuetudinem ecclesiæ catholicæ recepta. Fortassis initio quædam consitutiones habuerunt prohabiles causas; quæ tamen posterioribus temporibus non congruunt. Apparet etiam quasdam errore receptas esse. quare pontificiæ clementiæ esset illas nunc mitigare, quia talis mutatio non labefacit ecclesiæ unitatem. Multæ enim traditiones humanæ tempore mutatæ sunt, ut ostendunt ipsi canones. Quodsi non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quæ sine peccato non possunt præstari, oportet nos regulam apostolicam sequi, quæ præcipit, deo magis oboedire, quam hominbus.

 

    Petrus vetat episcopos dominari et ecclesiis imperare. Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur episcopis, sed hoc unum petitur, ut patiantur evangelium pure doceri, et relaxent paucas quasdam observationes, quæ sine peccato servari non possunt. Quodsi nihil remiserint, ipsi viderint, quomodo deo rationem reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati præbent.

 

                                                                



  

Epilogus.

Hi sunt præcipui articuli, qui videntur habere controversiam. Quanquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut fugeremus prolixitatem, præcipua complexi sumus, ex quibus cetera facile judicari possunt. Magnæ querelæ fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus, de abusu excommunicationis. Parochiæ multipliciter vexabantur per stationarios. Infinitæ contentiones erant pastoribus cum monachis de jure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de extraordinariis concionibus et de aliis innumerabilibus rebus. Hujusmodi negotia prætermisimus, ut illa, quæ sunt in hac cause præcipua, breviter proposita facilius cognosci possent. Neque hic quidquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est. Tantum ea recitata sunt, quæ videbantur necessario dicenda esse, ut inteligi possit, in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum contra scripturam aut ecclesiam catholicam, quia manifestum est, nos diligentissime cavisse, ne qua nova eet impia dogmata in ecclesias nostras serpent.

 

 

 

Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere juxta edictum cæsareæ majestatis, in quibus confessio nostra exstaret et eorum, qui apud nos docent, doctrinæ summa cerneretur. Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem informationem, deo volente, juxta scripturas exhibere.




Cæsareæ majestatis vestræ

fideles et subditi

 

Johannes, Dux Saxoniæ, Elector.

Georgius, Marchio Brandenburgensis.

Ernestus, Dux Lunenburgensis.

Philippus, Landgravius Hessorum.

Johannes Fridericus, Dux Saxoniæ.

Franciscus, Dux Lunenburgensis.

Volfgangus, Princeps ab Anhalt.

Senatus Magistratusque Nurnbergensis.

Senatus Reutlingensis.

 

 

tilbage til oversigten

 

 

Smutvej til den tyske tekst